Latin
230
Newton, Optice 230
Unproofread scanNot analysed yet
Si Lumen celerius sit in corporibus quam in Inani, ea proportione, quae est Sinuum qui Corporum Refractionem metiuntur; erunt utique Vires Corporum ad Reflectendum &Refringendum Lumen, proportionales Corporum ipsorum Densitatibus quamproxime: Excepto quod Corpora Unctuosa &Sul phurosa, Refringant plus quam alia Corpora, quae sint eadem Densitate. Repraesentet AB, corporis cujusvis Superficiem planam Refringentem; &IC, radium incidentem ei in C IIqqA ildO enuo uttis uiupildo puribs olissq aequanis! Bof nii valde oblique; adeo ut Angulus ACI sit infinite parvus, Et esto CR Radius Refractus: Tum à dato puncto B, demitte lineam refringenti Superficiei perpendicularem BR, quae Radio refracto CR occurrat in R. Jamque si CR repraesentet Motum radii refracti; iste autem Motus distinguatur in binos Motus CB &BR, quorum quidem CB parallelus sit Plano refringenti, BR autem eidem perpendicularis: utique CB repraesentabit Motum Incidentis Radii, BR autem Motum Refractione generatum; sicuti exposuerunt nuperi de re Optica Scriptores.