# Optice 230

Newton, Optice, 230. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/230

Si Lumen celerius sit in corporibus quam in Inani, ea proportione, quae est Sinuum qui Corporum Refractionem metiuntur; erunt utique Vires Corporum ad Reflectendum & Refringendum Lumen, proportionales Corporum ipsorum Densitatibus quamproxime: Excepto quod Corpora Unctuosa & Sul phurosa, Refringant plus quam alia Corpora, quae sint eadem Densitate. Repraesentet AB, corporis cujusvis Superficiem planam Refringentem; & IC, radium incidentem ei in C IIqqA ildO enuo uttis uiupildo puribs olissq aequanis! Bof nii valde oblique; adeo ut Angulus ACI sit infinite parvus, Et esto CR Radius Refractus: Tum à dato puncto B, demitte lineam refringenti Superficiei perpendicularem BR, quae Radio refracto CR occurrat in R. Jamque si CR repraesentet Motum radii refracti; iste autem Motus distinguatur in binos Motus CB & BR, quorum quidem CB parallelus sit Plano refringenti, BR autem eidem perpendicularis: utique CB repraesentabit Motum Incidentis Radii, BR autem Motum Refractione generatum; sicuti exposuerunt nuperi de re Optica Scriptores.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
