# Optice 235

Newton, Optice, 235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/235

Ita, ex Tabula praecedente, videntur Corpora Omnia Vires habere Refractivas eadem aut fere eadem proportione inter se, ac ipsas Densitates suas; Excepto quatenus particularum sulphurearum oleosarumque abundantia vel defectu, Vis ea adaucta sit vel imminuta. Atque hinc quidem rationi videtur consentaneum, ut Corporum omnium Vis Refractivae causam, particulis suis sulphureis maxima sane ex parte, si non etiam in totum, attribuamus. Veri enim simillimum est, inesse in omnibus corporibus partes sulphureas; in aliis quidem majori portione, in aliis minori. Ut autem Lumen Vitro Ustorio coactum, Agit fortissime in Corpora sulfurosa, quo ea in Ignem & Flammam convertantur; Sic, quando omnis quidem Actio est reciproca, Sulphura Agere debent fortissime itidem in radios Luminis. Nam Actionem quidem, quae est inter Lumen & Corpora, reciprocam esse, etiam vel hinc apparere poterit; quod, ut quodque corpus densissimum est, radiosque fortissime refringit & reflectit; ita ipsum in Sole aestivo, Actione Luminis refracti vel reflexi, itidem maxime calefiat. Hactenus Vim Reflectendi & Refringendi, quae in Corporibus inest, exposui; ostendique tenues pellucidas lamellas, fibras, ac particulas, pro sua cujusque crassitudine ac densitate, reflectere quidem radios diversorum generum, indeque varios Colores exhibere; & consequenter, ad producendos omnes corporum naturalium colores, nihil utique aliud opus esse, nisi certas particularum suarum pellucentium magnitudines ac densitates. Verum Causa ac Ratio efficiens, qua istae lamellae, fibrae, sive particulae, pro sua quidem cujusque crassitudine ac densitate, reflectant eo pacto radios diversorum generum; ea demum quae sit, nondum explicavi.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
