# Optice 236

Newton, Optice, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/236

Ut huic igitur rei deinceps explicandae, & sequenti hujus Libri Parti intelligendae, viam porro sternam; paucas amplius Propositiones sub finem hujus Partis hic apponam. Quae hactenus propositae fuerunt, erant de Corporum quidem Natura; quae sequuntur deinceps, erunt de Natura Luminis: Nam Amborum quidem Naturam probe intellectam oportet, antequam Actiones ipsorum mutuae, quibus utique ex causis pendeant, intelligi queant. Quoniam autem Propositio proxime antecedens, pendebat de Velocitate Luminis: congruum erit ut incipiamus jam deinceps a Propositione, quae sit de eadem adhuc Luminis Proprietate. PROP. XI. Lumen propagatur Spatio Temporis, a Corporibus Lucidis; impenditque in Transitu suo de Sole in Terram, ad septem circiter vel octo Minuta. Observavit hoc primus, Romerus; deinde & alii; ope Eclipsium Jovis Satellitum. Istae enim Eclipses, quum Terra inter Solem & Jovem interposita sit, accidunt circiter septem vel octo Minutis citius, quam secundum Tabulas accidere debent; quum autem Terra sit ex adverso Jovi ultra Solem opposita, tum illae circiter septem vel octo Minutis tardius, quam secundum Tabulas, accidunt: Ea videlicet de causa, quod Lumen Satellitum in posteriori casu, Spatium tota Orbis Magni diametro longius, quam in casu priori, emetiatur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
