Latin
239
Newton, Optice 239
Unproofread scanNot analysed yet
6, 8, 10, &c; (Nam ejus Transmissio per primam Superficiem, fit in distantia o; &Transmittitur is per Ambas quidem simul, si illarum distantia inter se sit infinite parva, vel etiam multo minor quam 1:) ideo Dispositio ea, qua fit ut radius Transmittatur in distantiis 2, 4. 6, 8, 10 &c; existimanda est Reversio Ejusdem Dispositionis, quam habebat is initio in distantia O, hoc est, cum Transmitteretur per primam Superficiem Refringentem. Quae quidem Omnia, id efficiunt, quod erat mihi comprobandum. Actio autem haec sive Dispositio, Qualis tandem sit; Utrum consistat in Motu quodam circulatorio, an vibratorio, Radii ipsius, vel etiam Medii; an plane alia aliqua ex causa pendeat: in id vero Ego hic non inquiro Qui hoc in animum suum inducere non possunt, ut quicquam novi aut recens inventi Accipiant, quod nequeant continuo Hypothesi aliqua explicare; his in praesentia illud quidem sibi fingere licebit: Ut Lapides in Aquam incidentes, excitant in Aqua Motum quendam Undulantem; &corpora omnia percussu suo Vibrationes cient in Aere: Ita Radios Luminis, Impingendo se in Superficiem quamlibet Refringentem vel Reflectentem, excitare scilicet Vibrationes quasdam in Medio sive Substantia refringente vel reflectente; easque excitando, agitare utique partes solidas Corporis refringentis vel reflectentis; eoque pacto efficere, ut Corpus id quodammodo incalescat; Porro, Vibrationes hoc modo excitatas, propagari inde in Medio sive Substantia refringente vel reflectente, eodem fere modo ac Vibrationes ad efficiendum Sonum propagantur in Aere; moverique eas velocius utique quam ipsos Radios, adeo ut illos antevertant; Cumque Radius aliquis sit in ea videlicet Vibrationis parte, quae cum Motu suo conspiret: tum eum per Superficiem Refringentem facile Transmitti: Cum autem sit in contraria Vibrationis parte, quae scilicet Motui suo obsistat; tum eum facile Reflecti; Et consequenter Radium unumquemque ita esse comparatum, ut, Vibrationibus singulis eum praevertentibus, Reflectatur is facilius, vel facilius Transmittatur, vicibus alternis. Verum, utrum haec Hypothesis vera sit necne; in id, inquam, Ego hic non inquiro. Satis habebo, illud ipsum jam invenisse; utique Luminis Radios ita esse comparatos, ut aliqua ex causa Alternatim Reflectantur facilius, &facilius Refringantur, per multas vices.