Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 24
Unproofread scanNot analysed yet
Observandum est praeterea, Radios a Prismate ad usque Imaginem, semper rectis in lineis progressos; ac proimde, simul ut primum e Prismate exierant, eam omnem inter se Inclinationem habuisse, unde Imaginis Longitudo oriebatur; hoc est, luclinationem quae esset graduum amplius duorum cum dimidio. Et tamen, secundum Optices Leges vulgo receptas, omnino nullo modo fieri potuit, ut hi radii tantum inter se Inclinationis haberent. Sit enim EG, fenestrae operculum; F, foramen per quod Solis luminis radius in cubiculum tenebricosum immittebatur; &ABC Planities triangula animo concepta, qua Prisma ea sui parte, per quam Luminis pars media permeat, transversum secetur. Vel, si ita potius videtur, sit ABC ipsum Prisma, extremitate sua propiori directo ad Spectatoris oculum obversa; XY, Sol: MN Charta, qua Solis imago colorata excipiatur; &PT Imago ipsa, lateribus ad u &ν rectilineis interque se parallelis, extremitatibus autem P &T in semicirculos desinentibus. Sint ainque YKHP &XLIT duo Radii: Quorum prior, ab inferiori parte Solis ad superiorem partem Imaginis proficiscens, interjecto Prismate refringitur in punctis K &H; posterior autem a superiori parte Solis ad inferiorem partem Imaginis proficiscens, refringitur in punctis L &I. Jam quoniam posuimus, Refractiones ex utraque parte Prismatis inter se esse aequales: hoc est, Refractionem quae est ad K, ei esse aequalem quae est ad 1; &Refractionem ad L, ei aequalem quae est ad H: ita ut Refractiones radiorum ad K &L incidentium simul sumptae, Refractionibus radiorum ad H &I emergentium simul sumptis aequales sint: sequitur, aequalia aequalibus adjungendo, fore ut Refractiones itidem ad K &H simul sumptae, aequales sint Refractionibus ad I &L simul sumptis; ac proinde, ut isti duo radii, cum sint aeque refracti, eandem inter se post, ac ante, quam refracti fuerint, Inclinationem habere debeant; hoc est, Inclinationem, quae, pro Solis diametri longitudine, sit dimidii gradus: Etenim ea erat Radiorum, ante Refringendum, ad se invicem Inclinatio.