Latin
DEFINITIO
Newton, Optice 241
Unproofread scanNot analysed yet
Colligi potest hoc ex 24* Observatione; ubi Lumen tenuibus Aeris &Vitri laminis reflexum, quod nudo Oculo aequabiliter in totis laminis album fuerat visum, in eisdem tamen per Prisma inspectis Undulatum videbatur, &in permultos Lucis ac Tenebrarum Ordines pro alternis facilioris Reflexionis &facilioris Transmissus vicibus digestum: Prismate nimirum separante &distinguente Undas, ex quibus compositum erat id album reflexum Lumen; quomodo supra est explicatum. Atque hinc quidem sequitur, Lumen, etiam antequam in Corpora pellucida incidat, Vices suas habere facilioris Reflexionis &facilioris Transmissus. Utique verisimillimum est, id Vices istas tum nancisci, cum e corporibus lucidis primum emittitur; illasque per totum suum Progressum usque retinere. Sunt enim hae Vices Natura sua durabiles; uti ex sequenti parte hujus Libri amplius apparebit. In hac Propositione, pono Corpora pellucida esse Crassa: Quoniam si Crassitudo Corporis multo sit minor, quam est Intervallum Vicium facilioris Reflexionis &facilioris Transmissus radiorum; amittit id corpus Vim suam Reflectentem. Si enim radii, qui cum in aliquod Corpus ingrediuntur, subeunt Vices suas facilioris Transmissus, perveniant ad posteriorem Corporis istius Super ficiem antequam Vices istas deponant; utique Transimit. tantur oportebit. Atque ea quidem Causa est, quamobrem Bullae Aquae, quum valde tenues factae sint, Vim suam Reflectentem amittant; &corpora omnia Opaca, quum in partes valde exiguas sint comminuta, pellucida evadant. PROP. XIV. Quae Corporum pellucentium Superficies, Radium qui Refringunt fortissime; sit in Vice facilioris Refractionis, eae eundem, si sit in Vice facilioris Reflexionis, Reflectunt facillime.