# Optice 242

Newton, Optice, DEFINITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/242

Etenim Ostendimus supra, (in Prop. 8,) Causam Reflexionis non utique Impactionem esse Luminis in partes Corporum solidas & impervias, sed aliam aliquam Vim qua istae partes solidae Agunt in Lumen interjecto aliquo intervallo: Ostendimus quoque, (in Prop. 9,) Corpora Reflectere & Refringere Lumen una eademque Vi diverse in diversis Circumstantiis se exerente: Et, (in Prop. 1,) quae Superficies Refringunt fortissime, eas plurimum itidem Luminis Reflectere. Quae quidem Omnia conjuncta, & inter se collata, evincunt & comprobant cum hancce Propositionem, tum & praecedentem. iriq PROP. XV. In Radiis cujusvis unius & ejusdem generis, emergentibus in quovis Angulo e quavis Refringente Superficie in quod vis unum idemq; Medium; Intervalla sequentium Vicium facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus, sunt, vel accurate, vel quamproxime, ut Rectangulum Secantis Anguli Refractionis, & Secantis alius cujusdam Anguli, cujus Sinus videlicet sit prima ex 106 Arithmeticis Mediis Proportionalibus inter Sinus Incidentiae & Refractionis, incipiendo a Sinu Refractionis. Manifestum est hoc ex septima Observatione. PROP. XVI. In Radiis diversorum generum, emergentibus in aequalibus Angulis e quavis Refringente Superficie in unum idemque Medium; Intervalla sequentium Vicium facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus, sunt, vel accurate, vel quamproxime, ut Radices cubicae Quadratorum Longitudinum Chordae, quae sonent Notas illas musicas in Octava, sol, la, fa, sol, la, mi, fa, sol, una cum gradibus suis omnibus intermediis, ad Colores Radiorum illorum respondentibus, similitudinem Proportionum, quam tibus, secundum eam in septimo Experimento secundae Partis primi Libri exposuimus. Manifestum est hoc, ex Observationibus 13tis & 14ta. PROP. XVII. Si Radii unius cujusvis generis, transeant in diversa Media ad perpendiculum; Intervalla Vicium suarum facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus in quovis uno Medio, erunt ad earundem Intervalla in alio quovis Medio, ut Sinus Incidentiae ad Sinum Refractionis radiorum transeuntium e primo duorum istorum Mediorum in secundum. Manifestum est hoc ex 102 Observatione.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
