Latin
PRO P. XVIII
Newton, Optice 243
Unproofread scanNot analysed yet
PRO P. XVIII. Si Radii qui exhibent Colorem in Consinio flavi atque aurei interjacentem, transeant ad perpendiculum e quovis Medio in Aerem; Intervalla Vicium suarum facilioris Reflexionis, fiunt &,pars Unciae. Et ejusdem quoque longitudinis sunt Intervalla Vicium suarum facilioris Transmissus. Apparet hoc ex 6 Observatione. ioilioute Ex his Propositionibus facile est colligere, quanta sint Intervalla Vicium facilioris Reflexionis &facilioris Transmissus radiorum cujusvis generis refractorum in quovis Angulo in quodvis Medium; indeque cognoscere, utrum futurum sit ut iidem Radii, cum deinceps in quodvis aliud Medium pellucidum incidant, Reflecti porro debeant, an Transmitti. Quae quidem Res, quoniam ad sequentem hujus Libri Partem recte intelligendam permultum conferet, congruum erat ut hoc in loco exponeretur. Eandemque porro ob causam binas sequentes quoque adjeci Propositiones. dil eqoElloti PROP. XIX.