# Optice 244

Newton, Optice, PRO P. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/244

Si Radii cujusvis generis, incidentes in Superficiem politam Medii cujusvis pellucidi, Reflectantur; Vices facilioris Reflexionis, quas ii habent in puncto Reflexionis, revertentur usque continuis vicibus; earumque Reversiones distabunt a Reflexionis puncto, spatiis quae sint in Arithmetica Progressione Numerorum 2, 4. 6, 8, 10, 12, &c. Inque Vicium istarum Intervallis, erunt Radii in Vicibus facilioris Transmissus. Etenim cum Vices facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus, natura sint durabili; statisque antea Reverterint Intervallis, usquedum Radius ad Medium Reflectens pervenerit; ibique, ut is Reflecteretur, effecerint: Utique nihil causae est, quamobrem inde deinceps continuo cessarent. Jam vero si Radius in puncto Reflexionis, erat in Vice facilioris Reflexionis; utique Progressio Spatiorum, quibus hae Vices a Puncto isto exinde distent, incipiat necesse est ab O, sitque adeo in Progressione Numerorum o, 2, 4, 6, 8, &c. Ac promde Progressio Spatiorum alterorum, quibus videlicet intermediae Vices facilioris Transmissus distent ab eodem Puncto, debebit esse secundum Progressionem Numerorum imparium 1, 3, 5, 7, 9, &c; Contra, quam evenit tum, cum hae Vices propagentur a Punctis Refractionis. PROP. XX. Intervalla Vicium facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus, propagatarum a punctis Reflexionis in quodvis Medium; aequalia sunt Intervallis similium Vicium, quas iidem Radii ita utique habituri essent, si Refracti forent in idem Medium per Angulos Refractionis aequales scilicet Angulis suis istis Reflexionis.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
