Latin
PRO P. XVIII
Newton, Optice 245
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quum Lumen Reflexum est e secunda Superficie tenuium Lamellarum, egreditur deinceps liberrime per primam Superficiem, ad constituendos Annulos Colorum eos qui Reflexione conspiciuntur; egrediendoque ita libere, efficit Colores Annulorum istorum clariores fortioresque, quam sunt ii qui ex altera parte tenuium lamellarum conspiciuntur Lumine Transmisso. Itaque radii Reflexi, sunt in Vicibus facilioris Transmissus tum, cum egrediuntur: Quod quidem non semper ita eveniret, si Intervalla Vicium intra Lamellam post Reflexionem, non essent aequalia, tum longitudine tum numero, Intervallis earundem ante Reflexionem. Hocque confirmat insuper Proportiones in praecedente Propositione expositas: Nam si Radii, tum in ingressu tum in egressu primae Superficiei, sint in Vicibus facilioris Transmissus; Vicium autem istarum tum Intervalla tum Numerus, inter primam &secundam Superficiem, ante &post Reflexionem, aequalia sint inter se; Utique Spatia, quibus Vices facilioris Transmissus distant ab utravis Superficie, in eadem necesse est Progressione sint post Reflexionem, ac ante; hoc est, a prima Superficie quae Transmisit Radios, in progressione sint Numerorum parium o, 2, 4. 6, 8, &c; &a secunda quae eos Reflexit, in progressione Numerorum imparium 1, 3, 5, 7, &c. Verum hae duae Propositiones, ex Observationibus in sequenti parte hujus Libri exponendis, multo adhuc fient evidentiores.