# Optice 246-2

Newton, Optice, OPTICES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/246-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/246-2

intromissum excepi ad perpendiculum super Speculo vitreo concavo-convexo, tornato ad Sphaeram Pedes quinque Unciasque undecim Semidiametro complectentem, & Argentum vivum convexa sui facie obtecto. Tum Tenens Chartam albam opacam, sive Chartae Scapum, in Centro Sphaerarum ad quas tornatum erat Speculum; hoc est, intervallo circiter Pedum quinque & Unciarum undecim a Speculo; tali nimirum in positu, ut Radius Luminis antedictus in Cubiculum tenebricosum immissus, per exiguum deinceps foramen, quod esset in Medio Chartae, transmitteretur ad Speculum; indeque ad idem rursus foramen Reflecteretur: Chartam, inquam, ita Tenens, Observavi super ea quatuor vel quinque Irides concentricas, sive Colorum Annulos, Arcus caelestis Speciem habentes, & Foramini jam dicto circundatas; eodem fere modo ac Annuli illi, qui in Quarta & sequentibus Observationibus primae Partis hujus Secundi Libri inter bina Vitra Objectiva visi sunt, ambiebant Maculam suam nigram: Erant tamen hi Annuli, quam illi, largiores dilutioresque.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
