Latin
OPTICES
Newton, Optice 249
Unproofread scanNot analysed yet
Dimensus horum Annulorum Diametros quam potui accuratissime super Charta, Inveni illas quoque eandem inter se Proportionem habere, ac Annulorum in binis Vitris Objectivis Lumine Transmisso exhibitorum. Etenim Diametri Annulorum quatuor primorum lucidorum, dimensae qua parte clarissimae erant ipsorum Orbitae, Intervallo Sex Pedum a Speculo, fuerunt 1113, 23, 213, &3° Unciae; quorum quidem numerorum Quadrata, sunt in Progressione Arithmetica Numerorum 1, 2, 3, 4. Quod si Macula alba rotunda, quae est in medio, annumeretur una cum Annulis; ejusque Lumen in Centro, ubi id clarissimum esse videtur, habeatur pro Annulo infinite parvo; jam utique Annulorum Diametrorum Quadrata, erunt in Progressione o, 1, 2, 3, 4, &c. Porro, Dimensus Obscurorum quoque Annulorum, inter Lucidos illos interjacentium, Diametros; Inveni earum Quadrata in Progressione esse Numerorum /,113, 23, 33, &c: Quippe Diametri primorum quatuor ex his Annulis, intervallo sex Pedum a Speculo, erant 112, 212, 23, 31, Unciae. Quod si Charta &Speculum majori minorive quam diximus, inter se distarent intervallo; utique &Diametri Circulorum majores minoresve erant facta, simili proportione. OBS. IV. Ex Proportionum similitudine, quae erat inter hosce Annulos, &illos quos in Observationibus primae Partis hujus Libri descripsimus; suspicatus sum multo utique plures forte in speculo inesse posse hujusmodi Annulos, in se invicem diffusos, &quorum adeo Colores mutua Commixtione confusi invicem &ita diluti essent facti, ut separatim cerni haud possent. Quocirca eos per Prisma inspexi; quomodo illos in 242 Observatione primae Partis hujus Libri feceram.