Latin
OPTICES
Newton, Optice 251
Unproofread scanNot analysed yet
In Colore rubeo, Annuli erant largissimi; in indico &violaceo, minimi; inque Coloribus intermediis, flavo, viridi, &caeruleo, intermediis itidem erant Annuli Magnitudinibus, ad Colorem nimirum respondentibus; hoc est, in colore flavo majores erant quam in viridi, inque viridi majores quam in caeruleo. Atque hinc quidem illud intellexi; cum Speculum Albo Lumine illuminatum esset, utique colores rubeum &flavum in exteriori parte Annulorum exhibitos esse per Radios minime Refrangibiles, caeruleum autem &violaceum per Radios maxime Refrangibiles: Item Colores cujusque Annuli diffusos esse utroque in Colores Annulorum sibi utrinque adjacentium, quomodo supra in prima &secunda Parte hujus Libri expositum est; mutuaque sui permixtione inter se, adeo dilutos esse factos, ut discerm invicem haud possent, nisi propius a Centro ubi minus essent commixti. Etenim in hac Observatione Annulos distinctius, &majori etiam numero, quam antea, discernere potui; utique ad octo vel novem in flavo Lumine, praeter languidum quoddam Indicium decimi. Jam autem ut id porro invenirem, Quantum in se invicem diffunderentur &commixti essent Annulorum diversorum Colores; dimensus sum Diametros Annulorum secundi &tertii; invenique eas, cum Annuli illi exhiberentur in Confinio Colorum rubei &aurei, eam habere proportionem ad Diametros eorundem Annulorum in Confinio caerulei &indici exhibitorum, quam habent 9 ad 8, praeterpropter: Difficile enim erat hanc Proportionem definire Accurate. Item Circulos, quos in eodem Annulo exhiberent Ordine colores rubebeus, flavus &viridis; plus inter se differre magnitudine, quam quos per easdem vices exhiberent viridis, caeruleus, &indicus: Nam Circulus quidem violaceus, tenebrosior erat quam ut Sensu percipi posset. Ut igitur Calculum incaeptum persequamur; Ponamus differentias Diametrorum Circulorum, quos exhibent sua quisque vice Colores rubeus extremus, confinium rubei &aurei, confinium aurei &flavi, confinium flavi &viridis, confinium viridis &caerulei, confinium caerulei &indici, confinium indici &violacei, &violaceus extremus; eadem esse proportione inter se, ac sunt differentiae Longitudinum Monochordi earum, quae sonent Notas illas in Octava, sol, la, fa, sol, la, mi, fa, sol; hoc est, ac sunt Numeri 5, 4. 4. A, 1, 12, .