Latin
OPTICES
Newton, Optice 253
Unproofread scanNot analysed yet
OBS. VI. Cum Oculum meum collocassem eo in loco, ubi Annuli videbantur manifestissimi; speculi faciem conspicatus sum Colorum Fasciis undatam, (rubeis, flavis, viridibus, caeruleis;) illarum similibus, quae in Observationibus primae Partis hujus Libri inter bina Vitra Objectiva &in Aquae Bullis visae sunt; at amplioribus multo. Item hae, eodem modo ac illae, pro variis Oculi positionibus, Magnitudine varia videbantur; dilatantes se ac contrahentes, pro eo ut Oculum meum ultro citroque moverem. Specie ac Forma erant Arcuum Circulorum concentricorum, sicuti &illae; cumque Oculus meus positus esset ex adverso Centri Concavitatis Speculi, (quod erat scilicet intervallo Pedum 5 &Unciarum 10 a Speculo,) centrum ipsarum commune in eadem erat linea recta cum Centro illo Concavitatis, &cum Foramine in Fenestra. Verum in aliis Oculi positionibus, Centrum ipsarum alias itidem habebat positiones. Apparebant porro per Lumen Nubium propagatum ad Speculum per Foramen in Fenestra: Cumque Sol per id Foramen colluceret Speculo, Lumen ejus super Speculo illum semper habebat Colorem, qui esset Annuli in quem id incideret; verum nimio splendore suo obscurabat id Annulos istos Lumine Nubium exhibitos, nisi quando Speculum adeo longe admodum distaret a Fenestra, ut Solis Lumen super eo valde latum esset &languidum: Denique, cum Oculi positionem variarem; eumque ultro