# Optice 253

Newton, Optice, OPTICES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/253

OBS. VI. Cum Oculum meum collocassem eo in loco, ubi Annuli videbantur manifestissimi; speculi faciem conspicatus sum Colorum Fasciis undatam, (rubeis, flavis, viridibus, caeruleis;) illarum similibus, quae in Observationibus primae Partis hujus Libri inter bina Vitra Objectiva & in Aquae Bullis visae sunt; at amplioribus multo. Item hae, eodem modo ac illae, pro variis Oculi positionibus, Magnitudine varia videbantur; dilatantes se ac contrahentes, pro eo ut Oculum meum ultro citroque moverem. Specie ac Forma erant Arcuum Circulorum concentricorum, sicuti & illae; cumque Oculus meus positus esset ex adverso Centri Concavitatis Speculi, (quod erat scilicet intervallo Pedum 5 & Unciarum 10 a Speculo,) centrum ipsarum commune in eadem erat linea recta cum Centro illo Concavitatis, & cum Foramine in Fenestra. Verum in aliis Oculi positionibus, Centrum ipsarum alias itidem habebat positiones. Apparebant porro per Lumen Nubium propagatum ad Speculum per Foramen in Fenestra: Cumque Sol per id Foramen colluceret Speculo, Lumen ejus super Speculo illum semper habebat Colorem, qui esset Annuli in quem id incideret; verum nimio splendore suo obscurabat id Annulos istos Lumine Nubium exhibitos, nisi quando Speculum adeo longe admodum distaret a Fenestra, ut Solis Lumen super eo valde latum esset & languidum: Denique, cum Oculi positionem variarem; eumque ultro

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
