Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 26
Unproofread scanNot analysed yet
Per Prisma hoc in Situ fixum, foramen attentius inspiciens, observabam Longitudinem refractae ipsius Imaginis, multis partibus superare Latitudinem suam; partemque illius eam, quae maxime refracta esset, violaceam videri; quae minime, rubeam; partesque medias ex ordine, caeruleas, virides, &flavas. Idem plane eveniebat, quum per Prisma e lumine Solis remotum, foramen splendore nubium solummodo illuminatum inspicerem. Et tamen, si Refractio secundum Unam certam (uti vulgo existimatur) Sinuum Incidentiae &Refractionis Proportionem, regulariter efficeretur; Refractam istam Foraminis Imaginem, omnino rotundam apparere oportuisset. Ex his itaque duobus Experimentis apparet, in similibus plane Incidentiis notabilem esse Refractionum inaequalitatem. Verum Unde tandem haec oriatur inaequalitas: utrum ex eo, quod Radiorum Incidentium alii Magis refringantur, alii Minus; idque certa aliqua ac constanti ratione; an vero Casu haec omnia eveniant; an ex eo denique, quod unus idemque radius Refractione conturbetur, discutiatur, dilatetur, &diffissus quodammodo in multos divergentes radios diffundatur; in qua sententia erat Grimaldus: Hoc quidem ex Experimentis ante dictis nondum constat; Ex istis autem quae sequuntur, satis apparebit. Exper. 5.