# Optice 26

Newton, Optice, PROP. II. THEOR. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/26

Per Prisma hoc in Situ fixum, foramen attentius inspiciens, observabam Longitudinem refractae ipsius Imaginis, multis partibus superare Latitudinem suam; partemque illius eam, quae maxime refracta esset, violaceam videri; quae minime, rubeam; partesque medias ex ordine, caeruleas, virides, & flavas. Idem plane eveniebat, quum per Prisma e lumine Solis remotum, foramen splendore nubium solummodo illuminatum inspicerem. Et tamen, si Refractio secundum Unam certam (uti vulgo existimatur) Sinuum Incidentiae & Refractionis Proportionem, regulariter efficeretur; Refractam istam Foraminis Imaginem, omnino rotundam apparere oportuisset. Ex his itaque duobus Experimentis apparet, in similibus plane Incidentiis notabilem esse Refractionum inaequalitatem. Verum Unde tandem haec oriatur inaequalitas: utrum ex eo, quod Radiorum Incidentium alii Magis refringantur, alii Minus; idque certa aliqua ac constanti ratione; an vero Casu haec omnia eveniant; an ex eo denique, quod unus idemque radius Refractione conturbetur, discutiatur, dilatetur, & diffissus quodammodo in multos divergentes radios diffundatur; in qua sententia erat Grimaldus: Hoc quidem ex Experimentis ante dictis nondum constat; Ex istis autem quae sequuntur, satis apparebit. Exper. 5.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
