# Optice 268-2

Newton, Optice, 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/268-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/268-2

Haec sunt Phaenomena crassiorum Vitri laminarum concavo- convexarum, quae quidem una eademque usquequaque sint Crassitudine. Alia sunt earundem Phaenomena, cum eae paulo crassiores sint ex una parte quam ex altera; & alia adhuc, cum eae magis minusve concavae sint quam convexae, vel cum sint plano-convexae, vel utrinque convexae: Etenim in istis omnibus casibus, exhibent eae Annulos quidem coloratos; sed varia ratione. Quae quidem omnia, quatenus Ego quidem adhuc Observaverim, consequuntur ex Propositionibus in Fine tertiae Partis hujus Libri subjunctis; adeoque ad Veritatem Propositionum istarum confirmandam faciunt.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
