Latin
271
Newton, Optice 271
Unproofread scanNot analysed yet
19no, Vesperi, duas istiusmodi Coronas Lunam ambientes conspicatus sum. Diameter primae, sive interioris, erat circiter trium graduum; &secundae, circiter quinque graduum cum dimidio. Proxime circum Lunam Circulus erat Albus; quem deinceps ambiebat Corona interior, quae intra (proxime circulum illum Album) colore erat viridi subcaeruleo, flavo autem ac rubeo extra; hancque demum ambiebat Corona exterior, quae colore erat caeruleo ac viridi intra, extra autem rubeo. Videbatur quoque eodem tempore, Halos: intervallo graduum circiter 22, 35, a Centro Lunae: Erat ea Elliptica, ejusque Diameter longior, perpendicularis erat Horizonti, in inferiore sui parte discedens longius a Luna. Audivi narratum, tres pluresve interdum Coronas colorum concentricas Lunam ex Ordine ambire visas fuisse. Utique quo magis aequales fuerint inter se Globuli antedicti Aquae vel Glaciei; eo plures apparere debebunt Colorum coronae; eoque clariores videbuntur ipsarum Colores. Caeterum Halos illa, quae Lunam intervallo graduum 22' ambiebat, alius est generis. Equidem ex eo, quod illa Elliptica esset, longiusque a Luna discederet in inferiore sui parte quam in superiore; colligere mihi videor, productam fuisse eam Refractione in Grandine aliqua vel Nive, Aeri innatante, &situ quidem ad Horizontem parallelo diffusa; Angulo Refringente, existente nimirum graduum circiter 58 vel 60. OPTIIOEI