Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 274-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vitri, Ligni, Cornu, Glaciei, &c.) in hoc Lumine collocatorum, fimbriatae erant ternis inter se parallelis Luminis colorati limbis, sive fasciis; Quarum quidem simbriarum ea, quae esset Umbrae contigua, latissima erat ac luminosissima; quae autem ab Umbra maxime distaret, ea &angustissima erat, tamque debilis, ut aegre cerni potuerit. Colores ipsarum difficile erat discernere &distinguere inter se; nisi quum Lumen exciperetur valde oblique Charta laevi, vel alio aliquo corpore albo, aequo ac plano; quod utique efficeret ut ii multo, quam alioqui, latiores apparerent.