# Optice 274-2

Newton, Optice, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/274-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/274-2

Vitri, Ligni, Cornu, Glaciei, &c.) in hoc Lumine collocatorum, fimbriatae erant ternis inter se parallelis Luminis colorati limbis, sive fasciis; Quarum quidem simbriarum ea, quae esset Umbrae contigua, latissima erat ac luminosissima; quae autem ab Umbra maxime distaret, ea & angustissima erat, tamque debilis, ut aegre cerni potuerit. Colores ipsarum difficile erat discernere & distinguere inter se; nisi quum Lumen exciperetur valde oblique Charta laevi, vel alio aliquo corpore albo, aequo ac plano; quod utique efficeret ut ii multo, quam alioqui, latiores apparerent.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
