Latin
Prop. IX. ut fit in Casu a & 3
Newton, Optice 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROL. I. Hinc etiam Curva omnis cujus Ordinata est radix quadratica affecta aequationis suae, cum figuris simplicissimis seu rectilineis seu curvilineis compari potest. Nam radix illa ex duabus partibus semper constat quae seorsim spectatae non sunt aequanum radices affectae. Proponatur aequatio ἀaγy ψααγγ= 2ἄγ χτγ–2' &extracta radix erit a' ν χψαψα cujus pars rationalis pa ]2a sunt &pars irrationalis —arar ordinatae curvarum quae per hanc Propositionem vel quadrari possunt vel cum figuris simplicissimis comparari cum quibus collationem geometricam admittunt. COROL. II. Et curva omnis cujus Ordinata per aequationem quamvis affectam definitur quae per Corol. 7. Prop. IX. in aequationem non affectam migrat, vel quadratur per hanc Propositionem si quadrari potest, vel comparatur cum figuris simplicissimis cum quibus comparari potest. Et hac ratione Curva omnis quadratur cujus aequatio est trium terminorum. Nam aequatio illa si affecta sit, transmutatur in non affectam per Corol. 7. Prop. IX. ac deinde per Corol. 2 &5. Prop. IX. in simplicissimam migrando, dat vel quadraturam figurae si quadrari potest, vel curvam simplicissimam quacum comparatur. COROL. III. Et Curva omnis cujus Ordinata per aequationem quamvis affectam definitur quae per Corol. 8. Prop. IX. in aequationem quadraticam affectam migrat; vel quadratur per hanc propositionem &hujus Corol. 1. si quadrari potest, vel comparatur cum figuris simplicissimis cum quibus collationem geometricam admittit.