Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 295
Unproofread scanNot analysed yet
Aliqua corpora Motu vel Fermentatione calefacta, si utique Calor iste sit magnus, Fumum emittunt copiosum; Siqu; corpora ea satis admodum incalescunt, utique Fumi isti lucebunt &sese in Flammam convertent. Metalla liquefacta Flammam non concipiunt, inopia Fumi copiosi; Zinetum si excipias, quod &Fumum emittit copiosum, eoque &Flammas fundit. Corpora omnia quae Flammam alunt, ut Oleum, Sebum, Cera, Lignum, Carbones fossiles, Pix, &Sulphur; absumuntur Flamma sua, &in Fumos candentes abeunt: Qui quidem Fumus, si extinguatur Flamma, valde utique crassus fit, &sub Aspectum cadit, &nonnunquam etiam late olet; Verum in Flamma amittit is omnem Odorem suum Ardendo; Et pro hujus quidem Fumi Natura, Flamma ipsa Colores insuper varios trahit; ut flamma Sulphuris, caeruleum; Cupri, cujus partes Sublimato reseratae fuerint, viridem; Sebi, flavum; &Camphorae, album. Utique Fumus, inter transeundum per Flammam, fieri non potest quin candescat; &Fumus candefactus, non potest non habere Speciem Flammae. Pulvis Tormentarius, quum ignem concipit, abit in Fumum flammantem: Carbo nimirum &Sulphur, ignem concipiunt facillime; nitrumque accendunt; Nitrique Spiritus inde in Vaporem rarefactus, proruit cum explosione; similiter ac Aquae Vapor, ex AeolipilaSulphur quoque, ut est volatile, convertit se itidem in Vaporem; id quod explosionem illam adauget.