# Optice 295

Newton, Optice, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/295

Aliqua corpora Motu vel Fermentatione calefacta, si utique Calor iste sit magnus, Fumum emittunt copiosum; Siqu; corpora ea satis admodum incalescunt, utique Fumi isti lucebunt & sese in Flammam convertent. Metalla liquefacta Flammam non concipiunt, inopia Fumi copiosi; Zinetum si excipias, quod & Fumum emittit copiosum, eoque & Flammas fundit. Corpora omnia quae Flammam alunt, ut Oleum, Sebum, Cera, Lignum, Carbones fossiles, Pix, & Sulphur; absumuntur Flamma sua, & in Fumos candentes abeunt: Qui quidem Fumus, si extinguatur Flamma, valde utique crassus fit, & sub Aspectum cadit, & nonnunquam etiam late olet; Verum in Flamma amittit is omnem Odorem suum Ardendo; Et pro hujus quidem Fumi Natura, Flamma ipsa Colores insuper varios trahit; ut flamma Sulphuris, caeruleum; Cupri, cujus partes Sublimato reseratae fuerint, viridem; Sebi, flavum; & Camphorae, album. Utique Fumus, inter transeundum per Flammam, fieri non potest quin candescat; & Fumus candefactus, non potest non habere Speciem Flammae. Pulvis Tormentarius, quum ignem concipit, abit in Fumum flammantem: Carbo nimirum & Sulphur, ignem concipiunt facillime; nitrumque accendunt; Nitrique Spiritus inde in Vaporem rarefactus, proruit cum explosione; similiter ac Aquae Vapor, ex AeolipilaSulphur quoque, ut est volatile, convertit se itidem in Vaporem; id quod explosionem illam adauget.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
