Latin
296
Newton, Optice 296-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qu. 11. Annon Corpora Magna Calorem suum conservant diutissime, partibus suis se mutuo nimirum calefacientibus? &Nonne fieri potest, ut Corpus Magnum, Densum atque Fixum, quum calefactum sit ultra certum gradum, Lumen utique emittat adeo copiose, ut Emissione illa ac Reactione Luminis sui, &Reflexionibus Refractionibusque radiorum intra occultos sui meatus, incalescat adhuc usque amplius: caloris nimirum plura perpetuo momenta ex hisce causis trahens, quam refrigerationis ex aliis causis; donec ad certum tandem Caloris gradum perveniat, qualis est Calor Solis? Item, Annon Sol &Stellae fixae, ingentes sunt Terrarum Globi, vehementer calidi; quorum utique Calor conservatur Corporum ipsorum Magnitudine, &mutua Actione ac Reactione quae est inter Ipsa &Lumen quod emittunt: &quorum partes quidem ne in Fumos abeant, facti nou &quorum partes quidem ne in Fumos abeant, facit non modo sua ipsorum adeo Fixa admodum natura, verum etiam ingens pondus densitasque Atmosphaerarum sibi circumcirca incumbentium, &ingenti Nisu undique comprimentium, &condensantium Vapores atque Exhalationes quotquot sese uspiam emiserint? Qu. 12.