# Optice 296-2

Newton, Optice, 296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/296-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/296-2

Qu. 11. Annon Corpora Magna Calorem suum conservant diutissime, partibus suis se mutuo nimirum calefacientibus? & Nonne fieri potest, ut Corpus Magnum, Densum atque Fixum, quum calefactum sit ultra certum gradum, Lumen utique emittat adeo copiose, ut Emissione illa ac Reactione Luminis sui, & Reflexionibus Refractionibusque radiorum intra occultos sui meatus, incalescat adhuc usque amplius: caloris nimirum plura perpetuo momenta ex hisce causis trahens, quam refrigerationis ex aliis causis; donec ad certum tandem Caloris gradum perveniat, qualis est Calor Solis? Item, Annon Sol & Stellae fixae, ingentes sunt Terrarum Globi, vehementer calidi; quorum utique Calor conservatur Corporum ipsorum Magnitudine, & mutua Actione ac Reactione quae est inter Ipsa & Lumen quod emittunt: & quorum partes quidem ne in Fumos abeant, facti nou & quorum partes quidem ne in Fumos abeant, facit non modo sua ipsorum adeo Fixa admodum natura, verum etiam ingens pondus densitasque Atmosphaerarum sibi circumcirca incumbentium, & ingenti Nisu undique comprimentium, & condensantium Vapores atque Exhalationes quotquot sese uspiam emiserint? Qu. 12.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
