Latin
298
Newton, Optice 298
Unproofread scanNot analysed yet
Qu. 15. Annon Imagines rerum objectarum, ambobus Oculis visarum, coeunt in unum eo in loco, ubi Nervi Optici, antequam in Cerebrum ingrediantur, conveniunt ac conjunguntur: Fibris nimirum, quae sunt in dexteriori parte utriusque Nervi, coeuntibus illo in loco, &progredientibus deinceps conjunctim ad Cerebrum per Nervum qui est a dexteriori parte Capitis; Fibrisque, quae sunt in sinisteriori parte utriusque Nervi, coeuntibus itidem eodem in loco, &progredientibus deinceps conjunctim ad Cerebrum per Nervum qui est a sinisteriori parte Capitis; Duobus autem Nervis illis posterioribus, in Cerebro demum ita in unum convenientibus, ut Fibrae ipsorum Unam duntaxat ibi Imaginem constituant; Cujus videlicet Imaginis dimidium id, quod sit a dexteriori parte Sensorii, veniat a dextra parte amborum Oculorum, per dextram partem amborum Nervorum Opticorum, ad locum ubi Nervi illi coeunt, indeque per Nervum a dexteriori parte Capitis in ipsum Cerebrum; dimidium autem alterum, quod sit a sinisteriori parte Sensorii, veniat similiter a sinistra parte amborum Oculorum? Etenim Nervi Optici eorum Animalium, quorum ambo Oculi eodem spectant, (ut Hominum, coeunt in unum minum, Canum, Ovium, Boum, &c,) antequam in Cerebrum ingrediantur; At Nervi Optici illorum Animalium, quorum ambo Oculi non spectant eodem, (ut Piscium &Chamaeleontis,) utique non coeunt in unum; siquidem vera audivi. Qu. 16. Siquis in loco tenebricoso alterutrum Oculi sui Angulum digito comprimat, Oculumque interea in partem contrariam avertat; videbit is Circulum coloribus variegatum, eorum similibus, qui in Pluma Caudae Pavoniae aspiciuntur.