# Optice 298

Newton, Optice, 298. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/298

Qu. 15. Annon Imagines rerum objectarum, ambobus Oculis visarum, coeunt in unum eo in loco, ubi Nervi Optici, antequam in Cerebrum ingrediantur, conveniunt ac conjunguntur: Fibris nimirum, quae sunt in dexteriori parte utriusque Nervi, coeuntibus illo in loco, & progredientibus deinceps conjunctim ad Cerebrum per Nervum qui est a dexteriori parte Capitis; Fibrisque, quae sunt in sinisteriori parte utriusque Nervi, coeuntibus itidem eodem in loco, & progredientibus deinceps conjunctim ad Cerebrum per Nervum qui est a sinisteriori parte Capitis; Duobus autem Nervis illis posterioribus, in Cerebro demum ita in unum convenientibus, ut Fibrae ipsorum Unam duntaxat ibi Imaginem constituant; Cujus videlicet Imaginis dimidium id, quod sit a dexteriori parte Sensorii, veniat a dextra parte amborum Oculorum, per dextram partem amborum Nervorum Opticorum, ad locum ubi Nervi illi coeunt, indeque per Nervum a dexteriori parte Capitis in ipsum Cerebrum; dimidium autem alterum, quod sit a sinisteriori parte Sensorii, veniat similiter a sinistra parte amborum Oculorum? Etenim Nervi Optici eorum Animalium, quorum ambo Oculi eodem spectant, (ut Hominum, coeunt in unum minum, Canum, Ovium, Boum, &c,) antequam in Cerebrum ingrediantur; At Nervi Optici illorum Animalium, quorum ambo Oculi non spectant eodem, (ut Piscium & Chamaeleontis,) utique non coeunt in unum; siquidem vera audivi. Qu. 16. Siquis in loco tenebricoso alterutrum Oculi sui Angulum digito comprimat, Oculumque interea in partem contrariam avertat; videbit is Circulum coloribus variegatum, eorum similibus, qui in Pluma Caudae Pavoniae aspiciuntur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
