Latin
300
Newton, Optice 300
Unproofread scanNot analysed yet
Findit se facile in Plana, quae sint Laterum cuivis parallela; in alia autem Plana, non item. Findit se in superficiem politam &nitentem, non illam quidem perfecte planam, sed asperam aliquantillum &inaequalem. Interraditur facillime; &,propter nimiam mollitiem, aegre admodum perpolitur. Politur melius super vitro laevi &speculari, quam super Metallo: Oportebit autem deinceps Oleo vel Ovi Albumine defricari, ad rasuras implendas &laevigandas; Quo demum pacto, valde perlucida evadet &expolita. Verum ad plurima quidem Experimenta, nihil opus est ut poliatur.