# Optice 300

Newton, Optice, 300. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/300

Findit se facile in Plana, quae sint Laterum cuivis parallela; in alia autem Plana, non item. Findit se in superficiem politam & nitentem, non illam quidem perfecte planam, sed asperam aliquantillum & inaequalem. Interraditur facillime; &, propter nimiam mollitiem, aegre admodum perpolitur. Politur melius super vitro laevi & speculari, quam super Metallo: Oportebit autem deinceps Oleo vel Ovi Albumine defricari, ad rasuras implendas & laevigandas; Quo demum pacto, valde perlucida evadet & expolita. Verum ad plurima quidem Experimenta, nihil opus est ut poliatur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
