# Optice 303

Newton, Optice, 303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/303

Quod si duarum Crystalli Istandicae portionum altera post alteram ita sit collocata, ut posterioris Superficies singulae, sint prioris Superficiebus singulis comparate parallelae; jam radii illi, qui in prioris Crystalli superficie prima, refringebantur ratione usitata, iidem usitata iterum ratione refringentur in posterioribus Superficiebus omnibus: Et qui radii in prioris Crystalli superficie prima, refringebantur ratione inusitata, iidem inusitata iterum ratione in posterioribus omnibus Superficiebus refringentur. Quod idem quoqe similiter evenit, quocunque modo ad se invicem inclinatae fuerint Crystallorum superficies; dummodo Plana sua Refractionis perpendicularis, sint inter se parallela. Est igitur congenita quaedam radiorum Luminis differentia, qua fit ut, in hoc quidem Experimento, radiorum alii perpetuo refringantur ratione usitata, alii autem perpetuo ratione inusitata. Etenim si differentia ista non esset congenita, sed oriretur ex novis modificationibus, quae quidem in prima Refractione radiis imprimerentur, utique ea novis itidem modificationibus, in tribus sequentibus Refractionibus, porro immutaretur. Immutatur autem nequaquam; Sed eadem manet perpetuo, unumque ac eundem in radiis effectum obtinet in Refractionibus illis universis. Quare Refractio inusitata, pendet ex congenita quadam Radiorum proprietate. Idque adhuc inquirendum restat, annon etiamnum aliae sint aliquae proprietates congenitae Radiorum, quas humana nondum observavit perspicacia. Qu. 18. Annon Radiorum Luminis diversa sunt latera, diversis proprietatibus congenitis praedita? Etenim, si Plana perpendicularis Refractionis secundae Crystalli, posita sint ad rectos angulos cum Planis perpendicularis Refractionis primae Crystalli; jam radii qui in trajectu primae Crystalli refringebantur ratione usitata, iidem omnes in trajectu secundae refringentur ratione inusitata; & qui radii in trajectu primae Crystalli refringebantur ratione inusitata, iidem omnes in trajectu secundae refringentur ratione usitata.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
