# Optice 304

Newton, Optice, 304. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/304

Quare non sunt duo diversa radiorum inter se natura sua differentium genera, quo rum alteri quidem perpetuo & in omni positu refringantur ratione usitata, alteri autem semper & in omni positu refringantur ratione inusitata: Sed duo illa radiorum genera in Experimento jam supra in 17* Quaestione memorato, hoc solum inter se differebant, quod radii, pro diverso suo positu, diversis suis lateribus spectabant Plagam inusitatae Refractionis crystalli. Nam, in praesenti Experimento, unus idemque radius refringitur alias usitata ratione, alias inusitata; proeo, quo positu latera ipsius sint ad crystallos conversa. Si eadem radii alicujus latera, spectent ad easdem partes utriusque Crystalli; jam radius iste refringetur una eademque ratione in utraque Crystallo: Sin autem radii latus id, quod conversum sit ad Plagam inusitatae Refractionis prioris Crystalli, distet nonaginta gradibus ab eo ejusdem radii latere, quod spectet ad Plagam inusitatae Refractionis secundae Crystalli; (quod quidem effici potest, ita convertendo secundam Crystallum, ut illa diverso jam positu priorem crystallum, & consequenter radios ipsos Luminis, spectet;) jam radius iste refringetur diversis rationibus in diversis Crystallis. Ut definire possis, utrum radii, qui incidunt in secundam Crystallum, refringendi sint ratione usitata, an vero inusitata; nihil aliud opus est, quam ut secunda illa Crystallus ita convertatur, ut ejus Plaga inusitatae Refractionis sit ab hoc vel illo radii latere posita.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
