# Optice 31

Newton, Optice, PROP. II. THEOR. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/31

proportione: Atque hoc pacto novam Imaginem p1, ad priorem PT aliquantum inclinatam, ex circulis similiter in recta linea ordine dispositis componi: Quos quidem circulos, eadem esse magnitudine, atque primos, necesse est; quia latitudines omnium Imaginum, Y, PT. & pt, quando aequalibus intervallis a Prismatibus distant, sunt inter se aequales. Observabam praeterea, ex latitudine foraminis F, per quod Lumen in Cubiculum tenebricosum transmittitur, Penumbram oriri in Circuitu Imaginis Y: eamque Penumbram, in rectilineis Imaginum PT & pt lateribus, usque manere. Collocavi igitur in isto foramine Lentem. sive Vitrum Objectivum Telescopii; quod Solis Imagi nem distincte sine ulla Penumbra in Y projiceret. Ex quo effectum est, ut ea etiam Penumbra, quae rectilineis Imaginum oblongarum PT & pt lateribus adhaeserat, penitus sublata fuerit; eaque latera tam distinctis terminis definita apparerent, quam ipse primae Imaginis Y Circuitus. Atque haec quidem ita se habebunt, si Vitrum, ex quo Prismata constant, Venulis sit immune; Prismatumque facies accurate planae sint, & perpolitae; sine rasuris istis undatim curvis, quae innumerae ex parvis foraminibus ab arena restantibus, & stanni usti politura detritis aliquantulum ac complanatis, oriri solent.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
