# Optice 310

Newton, Optice, 310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/310

Praeterea, nulla esse omnino istiusmodi Media fluida, inde colligo, quod Planetae & Cometae regulari adeo & diuturno Motu per spatia caelestia undique & quaquaversum & in omnes partes ferantur. Inde enim liquet, spatia caelestia omnis sensibilis resistentiae, & consequenter omnis sensibilis materiae, expertia esse Etenim Vis resistens Mediorum fluidorum, oritur partim ex Attritu partium Medii, & partim ex Vi inertiae Materiae. Quae pars resistentiae corporis sphaerici, oritur ex Attritu partium Medii; ea est ut Factum ex Diametro & Velocitate corporis istius sphaerici, quam proxime: Quae autem illius resistentiae pars, oritur ex Vi inertiae Materiae; ea est ut Quadratum ejusdem Facti. Atque hac quidem differentia, distingui poterunt inter se bina illa Resistentiae genera in quovis Medio. Distincta autem illa cum fuerint, apparebit resistentiam corporum, quae quidem idonea sint magnitudine, & idonea aliqua velocitate moveantur in Aere, Aqua, Argento vivo, vel quovis istiusmodi Fluido, oriri fere totam ex Vi inertiae partium Fluidi. Jam quidem ea pars Resistentiae cujusvis Medii, quae oritur ex Tenacitate vel Attritu partium Medii, diminui poterit, dividendo Materiam in minores partes, efficiendoque ut partes eae magis lubricae fiant & laevigatae: At vero ea Resistentiae pars, quae oritur ex Vi inertiae, proportione respondet Densitati Materiae; & diminui nequit, nec dividendo materiam, nec alia ulla ratione, nisi ita si Densitas ipsa diminuatur. Atque hisce de causis, Mediorum fluidorum Densitas proportione respondet Resistentiae ipsorum quamproxime.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
