# Optice 316

Newton, Optice, 316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/316

Si Refractio efficiatur Attractione Radiorum; consequens erit, ut Sinus Incidentiae debeant ad Sinus Refractionis in data esse proportione; sicuti in Principiis nostris Philosophiae ostensum est: Atque haec quidem regula, experientia comprobatur. Radii Luminis inter transeundum e Vitro in Vacuum, inflectuntur ad Vitrum versus; &, si nimium oblique in Vacuum incidant, revertuntur in Vitrum, & ex toto reflectuntur: Atque hujus quidem Reflexionis causa attribui non potest Resistentiae Vacui, sed omnino Vi alicui in Vitro, quae Radios jam in Vacuum exeuntes retrahat & reducat. Etenim, si posterior Vitri superficies, Aqua, vel Oleo limpido, vel Melle liquido & pellucido, vel Solutione Argenti vivi madefiat; jam radii, qui alioqui reflecterentur, transibunt in istum Liquorem; Ex quo apparet, Radios non ante reflecti, quam ad postremam ipsam Vitri superficiem pervenerint, perque eam exire incipiant. Si ex ea egredientes, incidant jam in Liquorum aliquem praedictorum; utique progredi, qua caeperint, pergunt; quia Vitri Attractio paribus fere virium momentis e contraria parte aequatur, & ne effectum suum obtineat impeditur, Attractione liquoris sibi adhaerentis: Sin autem radii e posteriore illa superficie egredientes, incidant in Spatium Vacuum, quod, cum Vim Attrahentem nullam habeat, Vitri Attractionem aequiparare & irritam reddere non possit; jam Vitri Attractio eos vel detorquendo refringit, vel reducendo reflectit. Atque hoc quidem adhuc clarius apparere poterit, committendo inter se bina Prismata Vitrea, vel bina Vitra Telescopiorum praelongorum Objectiva, quorum quidem alterum planum sit, alterum autem aliquantulum convexum; eaque ita comprimendo, ut nec plane se inter se contingant, nec nimio tamen intervallo distent: Jam enim id Luminis, quod in Vitri prioris superficiem posteriorem incidat, qua parte Vitra ista inter se intervallo non amplius n partis Unciae distent, transmittetur per superficiem illam, perque Aerem vel Vacuum Vitris interjectum, & in vitrum secundum ingredietur; quomodo expositum est in Observationibus i 414 & 8υi Primae Partis Libri Secundi: Sin autem Vitrum secundum submoveatur; jam id Luminis, quod e secunda superficie primi vitri egreditur in Aerem vel Vacuum vitris interjectum, non utique illac progredietur, verum revertetur in vitrum primum, & reflectetur: Ex quo apparet, radios vi aliqua, quae insit in primo vitro, retrahi; quippe cum nihil sit aliud, quod efficere possit, ut ii revertantur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
