Latin
317
Newton, Optice 317
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, ad Colorum varietatem omnem, diversosque Refrangibilitatis gradus producendos, nihil aliud opus est, quam ut Radii Luminis sint Corpuscula diversis magnitudinibus; quorum quidem ea, quae sint minima, colorem constituant violaceum, utique tenebricosissimum &languidissimum colorum; eademque omnium facillime, superficierum refringentium actione, de via recta detorqueantur: reliqua autem, ut eorum quodque in magnitudinem excedit, ita colores exhibeant fortiores &clariores, utique caeruleum; viridem, flavum, &rubeum; itemque eadem proportione difficilius usque &difficilius de via detorqueantur. Adhaec, quo radii Luminis alternas habeant facilioris Reflexionis &facilioris Transmissus vices, nihil aliud opus est, quam ut ii exigua sint corpuscula, quae vel Attractione sua, vel alia aliqua Vi, Vibrationes quasdam in corporibus illis, in quae Agunt, excitent; quae quidem Vibrationes, radiis celeriores existentes, praevertant eos successive &ita agitent, ut velocitatem ipsorum augeant imminuantque alternis, adeoque Vices illas in ipsis generent.