# Optice 317

Newton, Optice, 317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/317

Porro, ad Colorum varietatem omnem, diversosque Refrangibilitatis gradus producendos, nihil aliud opus est, quam ut Radii Luminis sint Corpuscula diversis magnitudinibus; quorum quidem ea, quae sint minima, colorem constituant violaceum, utique tenebricosissimum & languidissimum colorum; eademque omnium facillime, superficierum refringentium actione, de via recta detorqueantur: reliqua autem, ut eorum quodque in magnitudinem excedit, ita colores exhibeant fortiores & clariores, utique caeruleum; viridem, flavum, & rubeum; itemque eadem proportione difficilius usque & difficilius de via detorqueantur. Adhaec, quo radii Luminis alternas habeant facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus vices, nihil aliud opus est, quam ut ii exigua sint corpuscula, quae vel Attractione sua, vel alia aliqua Vi, Vibrationes quasdam in corporibus illis, in quae Agunt, excitent; quae quidem Vibrationes, radiis celeriores existentes, praevertant eos successive & ita agitent, ut velocitatem ipsorum augeant imminuantque alternis, adeoque Vices illas in ipsis generent.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
