# Optice 32

Newton, Optice, PROP. II. THEOR. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/32

Quinimo, si Vitrum politum solummodo, & Venulis immune; facies autem Prismatum non accurate planae sint, sed, ut fit, convexae aliquantulum aut concavae, nihilo tamen minus fieri potest, ut tres istae Imagines Y, PT, & p t, Penumbris careant: At non in aequalibus a Prismatibus distantiis. Jam vero ex eo, quod nullae Penumbrae apparerent, hoc certo certius colligebam; Circulorum ante dictorum unumquemque, admodum regulari aliqua, uniformi, & certa ac constanti Ratione refractum fuisse. Nam si fortuita ulla Refractionis fuisset inaequalitas; utique nullo modo fieri potuisset, ut lineae rectae AE & GL, quas singuli Imaginis PT Circuli tangunt, transferrentur ea Refractione in lineas ae & gl, quae ipsae usque distinctae & rectae aeque forent, ac fuerant priores AE & GL: sed omnino in istis lineis e loco in locum translatis, Penumbra quaedam aut Curvatura undulata, aut alia aliqua manifesta Perturbatio, necessario oriretur; contra quam Experientia compertum est. Quamcunque Penumbram aut Perturbationem transversa Prismatis secundi Refractio forte in Circulis, ex quibus Imago composita est, effecerit; ea omnis Penumbra aut Perturbatio, in lineis rectis a e & gI, quas isti Circuli tangunt, conspiceretur necesse est. Quamobrem, cum in istis lineis rectis nulla fit hujusmodi Penumbra aut Perturbatio; utique nec in ipsis Circulis ulla est. Cum intervallum, quo istae Tangentes inter se distant, hoc est, Latitudo Imaginis, Refractionibus non augeatur; Consequens est, neque Circulorum diametros auctas esse.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
