# Optice 323

Newton, Optice, 323. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/323

Et unde est, nisi ab hac vi attrahente, quod Aqua, quae per se ipsa vel leni admodum tepore distillat, e Sale Tartari tamen distillando elici non potest nisi magno calore? Et annon ejusmodi vi attrahenti, quae inter particulas Olei Vitrioli & particulas Aquae mutua sit, attribuendum est, quod Oleum Vitrioli Aquam satis magna portione ad se ex Aere eliciat; cum autem semel saturatum sit, deinceps non amplius imbibat; & in distillando, Aquam aegre admodum dimittat? Et quum Aqua & Oleum Vitrioli in unum vas infusa, concalescunt intermiscendo; annon ex calore illo apparet, magnum excitum esse Motum in particulis Liquorum? & annon ex motu illo apparet, binorum istorum Liquorum particulas inter miscendum magna cum vi coalescere, & consequenter ad se invicem Motu cum accelerato irruere? Et quum Aqua fortis vel Spiritus Vitrioli, scobi ferreae superfusus, magno eam cum calore & ebullitione dissolvit; annon calor & ebullitio ista oritur ex violento partium Motu? & annon ex Motu isto apparet, acidas Liquoris particulas in partes Metalli magna cum vi irruere, & violenter se in occultos earum meatus ingerere; donec inter exteriores metalli grumulorum particulas, & massulas ipsas, sese introdantes, & exterioribus illis particulis factae jam undique circumfluae, disjungant eas singulatim a massulis suis, efficiantque ut solutae in Aqua innatent?

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
