# Optice 326

Newton, Optice, 326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/326

Atque ex his quidem omnibus Experimentis; si eodem tempore consideremus quam multum sit Sulphuris intra Terram, & quam calidae sint partes interiores Terrae, fontesque fervidos contemplemur, montesque ardentes, mephitesque subter Terram subitaneas & vapores inflammabiles, coruscationes metallicas, terrae Motus, exhalationes aestuosas & suffocantes, ventorum Turbines, immanesque aquae marinae in caelum usque elatos & contortos vortices; utique intelligere poterimus, omnino ita comparatam esse Terram, ut in visceribus ejus abundent Vapores sulphurosi, qui cum mineralibus fermentescere debeant, & interdum ignem concipere, cum subita coruscatione & displosu, &, si forte in cavernis subterraneis arcte inclusi contineantur, vehementer conquassare Terram, & cavernas ejus disrumpere, quemadmodum cuniculi pulvere tormentario repleti terram suffossam mira cum violentia disjiciunt; Quod cum accidit, tum vapores explosione ista generatos per occultos Terrae meatus expirare, aestuososque sentiri & suffocantes; procellasque, turbines & tempestates ciere, efficereque nonnunquam ut terrae Tractus de locis suis transportentur, ebulliatque Mare, & guttatim subvehantur in caelum Aquae, quae deinceps acervatim & vorticoso pondere corruant, quasi e nubibus effusae. Praeterea, Exhalationes quaedam sulphurosae omni tempore, quando Terra sit siccior, in Aerem ascendentes, fermentescunt ibi cum Acidis nitrosis; & nonnunquam ignem concipientes, Fulmina generant, & Tonitrua, aliaque Meteora ignea: Abundat enim Aer Vaporibus acidis fermentescendo aptis: uti videre est ex eo, quod Ferrum & Cuprum rubiginem in Aere tam facile contrahant, Ignisque accendatur sufflando, Cordisque Pulsus in Animalibus respiratione conservetur. Jam vero hi, quos diximus, Motus, tanti sunt tamque violenti, ut ex eis satis appareat, utique in fermentationibus particulas corporum, quae ferme quieverant, novis motibus cieri a Principio aliquo praepotente, quod in eas nonnisi tum Agat, quum inter se valde propinquae sint; efficiatque ut eae concurrant inter se & collidantur magna Vi, motuque illo concalescant, & diffringentes conterentesque se invicem, evanescant in Aerem, Vaporem, & Flammam.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
