# Optice 328

Newton, Optice, 328. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/328

Et annon eidem causae tribuendum est, quod Aqua & Spiritus acidi in Aceto, Aqua forti, & Spiritu Salis, cohaerent & in distillando simul ascendunt; sin autem id Menstruum, Sali Tartari, vel Plumbo, vel Ferro, vel cuivis corpori fixo, quod id dissolvere queat, superfusum sit; tum Spiritus illi acidi fortiore Attractione adhaerent corpori fixo, & dimittunt Aquam? Et annon mutuae itidem Attractioni tribuendum est, quod Spiritus Fuliginis & Salis marini coalescant, & constituant particulas Salis ammoniaci; quae minus, quam antea, volatiles sunt, quippe crassiores & minus aquae sibi admixtum habentes? item quod particulae Salis ammoniaci, inter sublimandum, subvehant secum particulas Stibii, quae per se solae sublimari nolunt? & quod particulae Argenti vivi, coalescentes cum particulis acidis Spiritus Salis, constituant Mercurium sublimatum; cum particulis autem Sulphuris, Cinnabarin? & quod particulae Spiritus Vini & Spiritus Urinae probe rectificatorum, coalescant; &, dimittentes aquam quae eas dissolverat, in corpus firmum durescant? & quod inter sublimandum Cinnabarin e Sale Tartari vel Calce viva, Sulphur, fortiori attractione Salis vel Calcis, dimittat Argentum vivum, ipsumque una cum corpore fixo in Vase restet? & quod, cum Mercurius sublimatus sublimetur e Stibio, vel e Regulo Stibii, Spiritus Salis dimittat Argentum vivum; & coalescat cum Metallo illo Stibii, quod quidem eum fortius attrahit; & restet cum illo, usque dum calor tantus sit, ut is utrumque simul sursum impellere possit: tumque Spiritus iste Salis subvehat secum illud Metallum, specie & forma Salis valde fusilis, quem Butyrum Stibii appellant: idque licet Spiritus Salis per se solus non multo minus volatilis sit quam Aqua, & Stibium per se solum non minus fixum quam Plumbum?

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
