# Optice 331

Newton, Optice, 331. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/331

Sal ille acidus, in Aqua dissolutus, idem est ac Oleum Sulphuris per Campanam,; permultusque cum sit in Visceribus Terrae, maximeque in Marchasitis, coalescit inde cum caeteris corporibus ex quibus constant Marchasitae; cum Bitumine scilicet, Ferro, Cupro & Terra; cumque illis conflat Alumen, Vitriolum & Sulpbur. Cum Terra sola nimirum, Alumen; cum Metallo solo, vel Metallo & Terra, Vitriolum; & cum Bitumine & Terra, Sulphur. Ex quo fit, ut Marchasitae tribus illis mineralibus abundent. Et annon mutuae attractioni attribuendum est, quod Materiae diversae, ex quibus haec constant mineralia, coeant & cohaereant ad ea conflanda? & quod Bitumen subvehat secum reliquam Sulphuris materiam, quae sine illo sublimari non posset? Idemque de omnibus, vel fere omnibus, quotquot usquam sunt corpora crassa, quaeri potest. Nam & Animalium & Plantarum partes omnes compositae sunt ex materiis volatilibus & fixis, fluidis & solidis; uti ex eorum Analysi quidem apparet: Itemque Sales & Mineralia; quantum Chymici quidem compositionem eorum usque adhuc pervestigare potuerint. Quum Mercurius sublimatus sublimatur denuo cum Argento vivo, fitque Mercurius dulcis; qui est Terra alba, saporis expers, & in Aqua haud dissolubilis: Cumque Mercurius dulcis, sublimatus iterum cum Spiritu Salis, revertitur in Mercurium sublimatum: Et quum Metalla paululo Acidi corrosa, convertuntur in rubiginem; quae est Terra saporis expers, & in Aqua non dissolubilis; Terraque ista plusculo Acidi macerata, fit Sal metallicus: Cumque Lapides quidam, ut Fluor Plumbi, idoneo Menstruo dissoluti, Sales fiunt: Annon haec omnia ostendunt, Sales constare ex Terra sicca & Acido aquoso attractione conjunctis?

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
