# Optice 333

Newton, Optice, 333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/333

Utique, quomodo in ingenti illo Terrarum Marisque globo, corpora quaeque densissima gravitate sua subsidunt in Aqua, semperque conantur ad Centrum Globi accedere: eodem modo in particulis Salis, materia densissima semper conabitur ad particulae Centrum accedere: Adeo ut particula Salis, comparari queat quadantenus ad Chaos: densa videlicet, dura, sicca & terrestris a Centro; rara autem, mollis, humida & aquosa a Superficie. Atque huic quidem causae tribuendum videtur, quod Sales natura sunt adeo durabili. Nempe destrui vix possunt, nisi ita si aquosae ipsorum partes vel Vi abstrahantur: vel leni calore, inter putrescendum, in occultos meatus Terrae illius, quae est ad Centra particularum, insidere permittantur; usque dum partes terrestres dissolvantur tandem Aqua, & separentur in minores particulas, quae, qua sint exiguitate, efficere queant ut Totum putrefactum nigro videatur colore. Porro, hinc quoque fieri potest, ut partes Animalium & Plantarum suas singularum formas conservent, & nutrimentum in suam cujusque ipsarum similitudinem convertant: molli nimirum & humido nutrimento facile immutante texturam suam per lenem calorem & Motum, donec simile tandem factum sit densae illi, durae, siccae & durabili Terrae, quae est in Centro uniuscujusque particulae: Quum vero Nutrimentum ineptum fit ad assimilandum; vel Terra illa, quae est in Centris particularum, debilior facta est, quam ut id in similitudinem sui convertere possit: tum Motus ille omnis definit in putredinem & Mortem. Si Sal quivis vel Vitriolum parva admodum portione dissolvatur in permulta Aqua; particulae Salis vel Vit trioli non utique ad imum fident, licet specifice graviores sint quam Aqua; sed diffundent se aequabiliter per totam Aquam; ita ut illa aeque salsa futura sit a summo, ac ab imo: Annon hoc indicat, partes Salis vel Vitrioli a se mutuo recedere, & sese expandere conari quaquaversus, tamque longe a se invicem sejungi, quam patitur aquae, in qua innatant, spatium?

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
