# Optice 335

Newton, Optice, 335. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/335

Corporum omnium durorum homogeneorum particulae, quae se inter se plane contingunt, magna vi inter se cohaerent. Quod qui fieri possit, ut explicarent Philosophi, commenti sunt alii Atomos hamatas; quod est utique id ipsum pro responso afferre, quod erat quaesitum: Alii finxerunt corporum particulas inter se conglutinatas esse Quiete; hoc est, plane Nihilo. Ego sane ex cohaerentia corporum, illud malim inferre, utique particulas ipsorum attrabere se invicem Vi aliqua, quae in ipso contactu perquam sit magna, parvis interjectis intervallis chymicos illos Effectus supra memoratos obtineat, ad spatia autem a particulis aliquanto remotiora (quod quidem Sensu percipi possit) non omnino pertineat. Corpora omnia composita esse videntur ex particulis duris: Alioqui enim Fluida non congelarent; quod quidem faciunt Aqua, Oleum, Acetum, & Spiritus sive Oleum Vitrioli, Frigore; Argentum vivum, fumis Plumbi; Spiritus Nitri & Argentum vivum, dissolvendo Argentum vivum, & evaporando Phlegma; Spiritus Vini & Spiritus Urinae, Phlegma eorum auferendo, eosque inter se permiscendo; & Spiritus Urinae & Spiritus Salis, eos simul sublimando, ad conficiendum Salem Ammoniacum. Quin & ipsi etiam Radii Luminis, corpora dura esse videntur; Neque enim alioqui possent in diversis suis lateribus diversas retinere propriëtates. Quare Duritia, universae Materiae simplicis proprietas haberi potest: Saltem hoc nihilo minus evidens est, quam Impenetrabilitatem ipsam Materiae esse universae Proprietatem. Nam omnia Corpora, quae quidem nos Experientia norimus, vel sunt dura, vel durescere possunt: Neque vero alia ulla certa ratione novimus Corpora universa impenetrabilia esse, nisi quod Experientia amplissima nos id docuerit, sine ulla unquam oblata exceptione.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
