Latin
340
Newton, Optice 340
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam particulae veri &durabilis Aeris, crassiores sunt &e corporibus densioribus exoriuntur, quam particulae Vaporum; hinc fieri possit ut verus Aer fit ponderosior Vaporibus, &humida Atmosphaera levior quam sicca, siquidem quantitate sint pares. Ex eo, quod particulae Aeris a se invicem &a corporibus densis recedere conentur, fit etiam ut Aer rarior sit in tubis vitreis exilibus, quam in amplioribus spatiis; &per Raritatem illam vi minore, quam apertus Aer, premat superficiem Aquae in quam inferior tubuli demersa sit extremitas; adeoque permittat, ut Aqua illac in tubulum ascendat; Quae est Philtrationis causa: uti olim explicavit D. Hookius. Porro, eidem Vi repellenti tribuendum videtur, quod Muscae in Aqua inambulent, nec tamen pedes suos madefaciant; &Vitra Objectiva longorum, Telescopiorum, alterum alteri impositum, inter se tamen non facile contingant; &Pulveres sicci aegre fieri queat ut se inter se contingant &cohaereant, nisi ita si vel igne liquefiant, vel madefiant Aqua, quae utique exhalando possit particulas ipsorum in unum cogere: &bina denique Marmora perpolita, quae, quoties plane inter se contingunt, cohaerent, aegre tamen tam arcte comprimi tamque apte conjungi queant, ut cohaerescant. Atque haec quidem omnia si ita sint, jam Natura universa valde erit simplex &consimilis sui: Perficiens nimirum magnos omnes corporum caelestium Motus, Attractione Gravitatis, quae est mutua inter corpora illa omnia; &minores fere omnes particularum suarum Motus, alia aliqua Vi attrahente &repellente, quae est inter particulas illas mutua. Vis inertiae, est Principium passivum, quo Corpora in Motu suo vel Quiete perstant, recipiunt Motum Vi moventi semper proportione respondentem, &resistunt tantum quantum sibi resistitur.