# Optice 346

Newton, Optice, 346. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/346

Idemque dici possit de uniformitate illa, quae est in Corporibus Animalium. Habent videlicet Animalia pleraque omnia, bina Latera, dextrum & sinistrum, forma consimili: & in Lateribus illis, a posteriore quidem corporis sui parte, pedes binos; ab anteriori autem parte, binos armos, vel pedes, vel alas, humeris affixas; interque humeros Collum, cui affixum est Caput; in eoque capite binas aures, binos oculos, nasum, os & linguam; similiter posita omnia, in omnibus fere Animalibus. Deinde artes illae Corporis, tam exquisita Arte atque Consilio fabricatae, Oculi, Aures, Cerebrum, Musculi, Glandes, Cor, Pulmones, Diaphragma, Larynx, Manus, Alae, Vesicae ad natandum, Membranae pellucidae Animalium quorundam Oculis instar Conspicillorum obductae, aliaque Sensus & Motus Organa, Instinctusque in Animalibus brutis & insectis; horum sane omnium conformatio prima, nulli rei tribui potest, nisi Intelligentiae & Sapientiae Entis Potentis semperque Viventis; quod sit ubique scilicet praesens, possitque Voluntate sua corpora omnia in infinito suo Sensorio movere, adeoque cunctas Mundi universi partes ad arbitrium suum fingere & refingere, multo magis quam Anima nostra, quae est in Nobis Imago Dei, voluntate sua ad corporis nostri membra movenda valet. Porro, quoniam Spatium divisibile est in infinitum, Materia autem, non est necessario in omnibus partibus Spatii: illud insuper concedi necesse est, utique posse Deum creare Materiae particulas variis magnitudinibus & figuris, vario quoque numero & quantitate pro ratione Spatii in quo insunt, forte etiam & diversis densitatibus diversisque viribus; eoque pacto variare Leges Naturae, Mundosque condere diversa Specie, in diversis Spatii universi partibus. Certe in his omnibus nihil est, quod velsecum ipsum, vel cum ratione pugnet.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
