Latin
42
Newton, Optice 42
Unproofread scanNot analysed yet
Verum in hoc Experimento capiendo, id praecipue mihi agendum duxi, ut cubiculum quam posset maxime tenebricosum esset factum. Si enim adventitii ullius Luminis admixtione, Colores isti languidiores dilutioresque fiant: jam minori intervallo inter se distabunt Foci ante dictiIn secundo Experimento, ubi Colores ii adhibebantur, qui erant Corporum Naturalium; horum Focorum in tervallum, propter Colorum istorum imperfectionem, sesqui-unciam non excedebat. In hocce autem Experimento, ubi Colores Prismatis adhibebam, qui manifesto largiores, clariores, &saturatiores sunt, quam Colores corporum Naturalium; id intervallum, erat Unciarum 23. Quod si adhuc largiores vividioresque Colores adhiberi possent; nihil dubito, quin id intervallum multo adhuc majus esset futurum. Etenim coloratum Prismatis Lumen, cum propter Circulorum supra in secundo Experimenti quinti Schemate descriptorum permixtionem, tum propter Luminis Nubium prope Solem clariorum se plerunque intrudentis accessionem, radiosque insuper fortuitis facierum Prismatis inaequalitatibus undique dispersos &coloribus sese intermiscentes; propter has, inquam, causas, coloratum Prismatis Lumen adeo erat compositum, ut Colorum istorum fuscorum nubilorumque, Indici &Violacei, Imagines super charta depictae, debiliores minuso: distinctae fuerint, quam ut satis accurate observari possent. Exper. 9.