Latin
44
Newton, Optice 44
Unproofread scanNot analysed yet
Refractionum, quae in faciebus prioris Prismatis fieri potuissent, nullam hic mentionem habeo; Quia Radii in priorem faciem ad perpendiculum ingressi, &ad perpendiculum itidem egressi e secunda, non fuerunt Refracti. Cum igitur Solis Lumen Incidens, ejusdem plane generis ejusdemque naturae sit, ac Lumen e Prismate post Reflexionem Emergens; Lumenque Emergens, e radiis diverse Refrangibilibus manifesto compositum sit; Utique efficitur, ut Lumen Incidens similiter Compositum fuerit. Illustratio. In Schemate 21mo, ABC est primum Prisma; BC, ejus Basis; B &C, Anguli ad Basim inter se aequales, graduum quadragenum quinum; A, Rectangulus ejusdem Vertex; FM Radius Solis, per foramen F tertia Unciae parte latum, in Cubiculum tenebricosum transmissus: M, Punctum Incidentiae ipsius in Basim Prismatis; MG, Radius minus Refractus; MH, Radius magis Refractus; MN, Radius Luminis a Basi Reflexus; VXY alterum Prisma, quo Lumen inter transeundum Refringitur; Nt, Luminis hujusce pars minus Refracta; &N p, ejusdem pars magis Refracta. Quum primum Prisma ABC convertitur circa Axem suum eam in partem, quam denotat ordo literarum ABC; Radii MH magis magisque oblique ex isto Prismate emergunt, donec, postquam qua potuerint summa Obliquitate emerserunt, Reflectuntur tandem ad N; indeque ad p pergentes, adjungunt se ad radios Np. Deinde, continuando Prismatis primi Motum, Radii MG itidem Reflectuntur ad N; &accessionem adferunt ad Radios Nt. Quare Lumen MN recipit in sui Compositionem, primo radios maxime Refrangibiles, deinde eos etiam qui sint minus Refrangibiles.