# Optice 46

Newton, Optice, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/46

Cumque contiguae binorum Prismatum facies, radios sibi incidentes jam adeo oblique exciperent, ut Radii isti in totum Reflecti caeperint: Radii, qui in tertio Prismate maxime Refracti fuerant, chartamque colore violaceo & caeruleo infecerant; iidem jam omnium primi Reflexione totali e Lumine transmisso tollebantur; dum reliqui adhuc transmitterentur, coloresque, ut antea, Viridem, Flavum, Aureum & Rubeum, in charta depictos exhiberent: Postea autem, continuato binorum Prismatum inter se colligatorum Motu, reliqui itidem Radii Reflexione totali, pro sua cujusque Refrangibilitate, ordine tollebantur. Itaque Lumen, quod e binis Prismatibus emersit, Compositum erat ex Radiis diverse Refrangibilibus: Quippe e quo Radii magis Refrangibiles, manentibus adhuc iis qui minus Refrangibiles sint, tolli potuerint. Jam vero id Lumen, cum per parallelas solummodo binorum Prismatum facies trajectum fuerit: siquam ex unius superficiei Refractione mutationem id subjisse fingas; at illam omnem quaecunque est impressionem, jam ex contraria alterius superficiei Refractione deposuerit oportet; eoqe pacto in pristinum suum statum restitutum esse necesse est; ejusdemque omnino naturae, ac antequam in ista Prismata incideret, jam esse factum. Sequitur igitur, id Lumen, etiam antea, aeque ac post, quam in Prismata incideret, ex Radiis diverse Refrangibilibus Compositum fuisse. Illustratio. In Schemate 2210 ABC & BCD sunt bina Prismata, in Parallelopipedi formam colligata; Lateribus BC & CB contiguis; Lateribus autem AB & C D inter se parallelis.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
